- MONSTERBERGA vulgo MUNSTERBERG
- MONSTERBERGA, vulgo MUNSTERBERGurbs Silesiae, Ducatus olim cognominis caput: Fuit autem Monsterbergicae lineae Auctor Boleslaus I. fil. Boleslai Silesiae Ducis, qui Suidnicensem lineam condidit; frater Bernardi maioris natu, qui Patri in Suidnicio principatu successit. Boleslaus is A. C. 1236. Glacensem Comitatum, Iohanni Bohemiae Regi vendidit, unde huic potestatis in Silesiam principium: Eum tamen Iohannis filius Carolus, Boleslai victoris magnanimitatem admiratus, illi reddidit, sed hâc lege, ut coronae Bohemicae subderetur. In hoc hymno: Tribularer, si nescirem misericordias tuas, Domine, tu dixisti, Nolo mortem peccatoris etc. obdormivit, A. C. 1342. Pater Nicolai, quô genitus Boleslaus II. a morione occisus est A. C. 1377. Huic nati Iohannes atque Henricus absque prole decesserunt: et Iohannes quidem ab Hussitis A. C. 1429. ad Wilhelmi Villam trucidatus est. Sic lineâ horum exstinctâ, Ducatus ad Bohemiae regnum est revolutus: donec in eo Georgii Podiebradii Bohemiae Regis filios Fredericus III. Imperator investivit, in quorum familia ad superius usque saeculum haesit; demum venditus. Vide Phil. Iac. Spenerum Syll. Gen. Histor. in Fam. Piastea. ut et in voce Munsterberga.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.